Ecclesiastici libri, qui semper pro sacris libris ab ecclesia habiti sunt, & digni uisi qui legantur à piis : non tamen parem cum canonicis scripturis auuthoritatem obtinuerunt, utpote quos majiores nostri in ecclesiis legi voluerunt, non tamen proferri ad authoritatem ex his fidei confirmandam. Sunt qui appellarunt apocryphos, vocabulo reifortem non per omnia idoneo congruove. Certem apud hebraeos non habentur, apud Graecos reperiuntur : ex quorum editione summa fide & religione in Latinam jam recens versi sunt à D. Petro Cholino Turgino.